- PONTIVUS Pagus
- PONTIVUS Pagusle Pontieu, memoratus in append. Chronici Fredegarii, quum Ebroinum dicit, persequentem Theodoricum Francorum Regem vel ptius Leudesium, Maiorem Domus eius, Criscecum villam in Pontio, venisse: Pontiva provinc. Alcuino de vita Rithasii: magna pars est veterum Ambianorum, inter Suminam et Alteiam amnes iacens, Comitatûsque appellatione veteri nobilis. Unde recte et Ludovicus et Carolus Franc. Reges in Capitulis suis pagum hunc cum Ambianensi coniungunt. Minus recte suspicatur Cluverius, a Pontibus in Aethici Itiner. memoratis et ostio Ateiae proximis, nomen ei datum; quum nomen Pontivi pagi vel Pontiu Gallicum sit, uti Tellau et Vitmau, atque a Pontibus, Pontinus, vel Pontanus potius, quam Pontivus fieret. In eo Haimonem Ducem, sedem habuisse, discimus ex lib. de Vita S. Iodoci et B. Fursei, unde colligere est, idem huic pago, quod Campaniae Gallicae contigisse, ut de Ducatu postea Comitatus fieret. Hodie corrupte Ponticum dicitur, quod vide, et plura de eo, apud Hadr. Vales. Notrit Gall. in voce Pontivus pagus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.